Liber Genesis*

Caput 4: Versus 23

Dixitque Lamech,etc.RAB.Aiunt Hebraei Lamech diu vivendo caliginem oculorum incurrisse, et adolescentem ducem et rectorem itineris habuisse. Exercens ergo venationem, sagittam direxit quo adolescens indicavit, casuque Cain inter fruteta latentem interfecit; et hoc est quod dicit:Occidi virum in vulnus meum,id est vulnere quod infixi non bestiam sed hominem occidi; unde et furore accensus occidit adolescentem.
(* Traductions européennes)

Glose

Occidi virum,etc.STRAB.Id est Cain:in vulnus meum,quia pro illo vulnerabor, id est, occidar;et adolescentulum in livorem meum,quia pro illo quoque damnabor.